8. Declaración de la Signatura Apostólica

Die 10/12/88 Exc.mus Episcopus PATIONATENSIS decrevit "la suspensión del Pbro. E.N. CUESTIÓN para el ejercicio de todos los actos propios del ministerio y del oficio de Párroco le la Parroquia SANTA PACIENCIA, de la ciudad de PACIENTE, de esta Diócesis" propter violationem can. 1395 § 1. Rev.dus CUESTIÓN deinde die 26/12/88 revocationem praefati decreti ab Exc.mo Episcopo petiit, sed frustra, quia eadem die decisio confrmata est, quae confirmatio biduo post notificata est eidem sacerdoti. Hic tamen solummodo die 26/01/89 recursum hierarchicum ad Congregationem pro Clericis misit.

Die autem 19/05/89 Episcopus aliud decretum emanavit quo Rev.dum CUESTIÓN a munere parochi amovit. Statin ac nova decisio ei notificata fuit, Rev.dus CUESTIÓN recursum hierarchicum coram praefato Dicasterio adversus eandem interposuit.

Congregatio pro Clericis die 12/08/89 propriam decisionem super duobus recursibus patefecit. Quoad suspensionem: ex una parte decrevit recursum adversus suspensionem extra terminos fuisse praesentantum, sed altera ex parte Exc.mum Praesulem invitavit ut eandem suspensionem revocaret. Quoad amotionem: ex uma parte decrevit recursum non esse proponibilem quia aberat remonstratio de que in can. 1734, tamen ex altera parte Recurrentem invitavit ut prorogationem terminorum pro remonstratione peteret et Episcopo suggessit ut eam concederet. Fine finaliter idem Dicasterium omnes pro solutione pacifica exhortatum est.

Die 05/09/89 Recurrens via fax Congregationi recursum exhibuit adversus decisiones die 12/08/89. Exemplari etiam huic Signaturae Apostolicae transmisso, huiusmodi recursos a Congregatione necnon ab hoc Supremo Foro habitus est tamquam remonstratio ad normam art. 119 Regolamento Generale dela Curia Romana proposita.

Die 09/09/89 Exc.mus Episcopus PATIONATENSIS duo decreta tulit: primo revocavit suspensionem; secundo Rev.do CUESTIÓN concessit terminum 60 dierum ad remonstationem adversus amotionem proponendam.

Congregation pro Clericis tandem die 15/10/89 novissima decreta Exc.mi Praesulis confirmavit.

Infrascriptus Supremi Signaturas Apostolicae Tribunalis Secretarius,

 

Considerato, relate ad impugnatam suapensionem, quod:

- decreto ab Exc.mo Episcopo PATIONATENSI die 09/09/89 lato praefata suspensio revocata est; proinde, hac de re non amplius habetur matéria contentionis;

 

Perspecto, relate ad amotionem ab officio parochi, quod:

-       decreto Exc.mi Episcopi PATIONATENSIS diei 9/9/89, a Congregatione pro Clericis die 15/10/89 confirmato, procedura reversa est ad gressum quo remonstratio rite et legitime haberi potest, i.e. ad gressum antecedentem recursui hierarchico ad Congregationem competentem;

-       amotio ab officio parochi nondum confirmata est a Congregatione pro Clericis ac proinde coram Signatura Apostolica ad normam iuris impugnari nondum potest;

Viso art. 123 § 1 Const. Apost. "Pastor bonus";

Audito Rev.mo Promotore Iustitiae Substituto, declarant:

Instantia Ver.di CUESTIÓN diei 5/9/89 considerari nequit. Et notificetur.

Datum Romae, e Sede Supremi Signaturas Apostolicae Tribunalis, die 24/10/89.

Signatura Apostolica

Secretarius