Regina ad scholam rediit

Vacationibus transactis regina diversas pátria nostræ regiones peragravit. Flumine Iauario etiam fuit. Christi redemptoris monumentum vidit.

Incredibilem cepit voluptatem, cum, e Corcovado prospiciens, caelum iucudum, alta montium cacumina, maré immensum, amoenas valles, lacus late patentes, urbem denique pulcherrimam admirata est.

Qui fluctus maris! Quae splendida aedificia! Quae varietas colorum! Qui vestitus terrae! Qui odor spirans undique ex arboribus!

Nullus fuit sensus, qui non egrégia aliqua voluptate perfrueretur.

Omnibus diebus illam poeta nostri sententiam in ore saepe habuit: "Erecto atque fidenti animo terram dilige, quae te peperit".

Hoc ei, ut omni Brasiliensi, non iam verborum sonantium acervus, verum sacri muneris elocutio videnatur.

Utque patriae melius produndiusque prodesse posset, Regina ad scholam rediit summoque studio in litteris nunc versatur. (...)